Transcription

B IBLIA S ACRAJUXTAVULGATAM CLEMENTINAMEDITIO ELECTRONICAPLURIMIS CONSULTIS EDITIONIBUS DILIGENTER PRÆPARATAAM ICHAELE T VVEEDALECUI BENIGNISSIME AUXILIATI SUNTMILA BOZOVIC, MARGARITA BURGHART, RONALDUS CONTE,MICHAEL DUBIAGA, R. P. JOANNES FINNEGAN, ALUNDIS INSENSATE,EDUARDUS KOTSKI, BERTRAND MICHELET, MICHAEL MORBACH,RICARDUS URQUHART, ANDREJA VASILJEVIC ET EDGARDUS VREULSLONDINI · MMV

The Bishops’ Conference of England and Wales gives its approval to the publication of Biblia Sacra juxta Vulgatam Clementinam.Published with approbation.CBCEW, 9th January 2006.

Index GeneralisPræfatio hujus editionis . . .Decreta Concilii Tridentini . .Constitutio Clementis viii . .Præfatio ad lectorem ntiquum TestamentumGenesis . . . . . . . . .Exodus . . . . . . . . .Leviticus . . . . . . . .Numeri . . . . . . . . .Deuteronomium . . . .Josue . . . . . . . . . .Judicum . . . . . . . .Ruth . . . . . . . . . . .Regum I . . . . . . . .Regum II . . . . . . . .Regum III . . . . . . . .Regum IV . . . . . . .Paralipomenon I . . . .Paralipomenon II . . .Esdræ . . . . . . . . . .Nehemiæ . . . . . . . .Tobiæ . . . . . . . . . .Judith . . . . . . . . . .Esther . . . . . . . . . .Job . . . . . . . . . . . .Psalmi . . . . . . . . . .Proverbia . . . . . . . .Ecclesiastes . . . . . . .Canticum CanticorumSapientia . . . . . . . .Ecclesiasticus . . . . . .Isaias . . . . . . . . . .Jeremias . . . . . . . .Lamentationes . . . . .Baruch . . . . . . . . .Ezechiel . . . . . . . . .Daniel . . . . . . . . . .Osee . . . . . . . . . . .Joel . . . . . . . . . . .Amos . . . . . . . . . .Abdias . . . . . . . . .Jonas . . . . . . . . . .Michæa . . . . . . . . .Nahum . . . . . . . . .iii.

Habacuc . . . . .Sophonias . . . .Aggæus . . . . . .Zacharias . . . . .Malachias . . . . .Machabæorum I .Machabæorum 1467146814781482148614891493149414951496Novum TestamentumMatthæus . . . . . . . .Marcus . . . . . . . . .Lucas . . . . . . . . . .Joannes . . . . . . . . .Actus Apostolorum . .Ad Romanos . . . . . .Ad Corinthios I . . . .Ad Corinthios II . . . .Ad Galatas . . . . . . .Ad Ephesios . . . . . .Ad Philippenses . . . .Ad Colossenses . . . .Ad Thessalonicenses IAd Thessalonicenses IIAd Timotheum I . . . .Ad Timotheum II . . .Ad Titum . . . . . . . .Ad Philemonem . . . .Ad Hebræos . . . . . .Jacobi . . . . . . . . . .Petri I . . . . . . . . . .Petri II . . . . . . . . .Joannis I . . . . . . . .Joannis II . . . . . . . .Joannis III . . . . . . .Judæ . . . . . . . . . .Apocalypsis . . . . . .iv.

Præfatio hujus editionisClementis Papæ viii nomen casu Vulgatæ adhæret. Hæc enim sanctarumScripturarum editio, cum Sixto v regnante patrata fuisset, illo mortuo tandemsub Clementis pontificatu publicata est. Attamen vere decet ut iste Clemens,cum sit institutorum Concilii Tridentini æmuli exemplar, hoc bonum ejusdemSynodus fructum perficiat.Sapientissimo fretus consilio S. Philippi Nerii, Sancti Spiritus caritate exæstuantis, ad ecclesiasticam disciplinam reparandam, et errores corruptelasqueexstirpandas, indefesse laboravit ; et pro Ecclesiæ libertate acriter pugnavit.Tantus autem Clemens fidem catholicam tutus est opere et sermone, quantuset ipsius Vulgata revelationem Dei ab imminentibus periculis custodivit.Hieronymi enim Doctoris maximi ex lingua hebræa translatione, ita pernongentos annos fruiti sunt doctissimi Ecclesiæ filii, ut ceteræ translationeslatinæ pene evanuissent : illius autem innumerabilibus vicibus descriptæ,tot fuisse exemplaria, quot codices . Quando ergo Lutherus flagitiosa rebellione ab Ecclesia descivit, hac confusione abusus est ut verba Evangeliicorrumperet, et suam falsam doctrinam defenderet. Quam ob causam opuserat ut authentica divinarum Scripturarum editio, diligenter emendata atquecastigata, imprimeretur cum plena Apostolicæ Sedis auctoritate ; sacrosancta itaque Tridentina Synodus, Spiritu Sancto gubernante, hoc jussit, et ab eajussum, a Clemente viii est consummatum.Porro xx sæculo incipiente, antiquissimis jam alteris manuscriptis aliundeinventis, ut Bibliæ editionem puram accuratamque Ecclesia semper haberetsollicitus, Sanctus Pius x Commissioni Pontificiæ de re biblica mandavit utpristinam Hieronymi versionem, quantum fieri potuit, componeret. PrimoCard. Gasquet, deinde D. Henrico Quentin, hoc onus delegatum est. Novissime, defunctis illis, Abbatia Pontificia S. Hieronymi a Pio xi Romæ fundata est, ut monachi Benedictini artis criticæ peritissimi ibi opus emolirentur. Singulis deinceps annuentibus Papis, minutim sancti libri emittebantur,et postremo anno salutis mcmxcviii Biblia tota perfecta est.Interim, eheu, interveniebant eventus infelices apud Ecclesiam. S. Pius xvoluerat constabiliri translationem pristinam S. Hieronymi ut exinde confectura esset Vulgata ad usum Ecclesiæ quam accuratissime repurgata ; sed illiusvoluntatem parvipendentes, malebant viri tumidi translationem novam secundum gustus proprios facere, interpretationem vero Hieronymi negligere omnino. Quin etiam ætate nostra, errores illi pessimi, quos idem Pius vehementissime condemnavit, Ecclesiam Dei aperte infestant, et Lutherus dimidiumerrorum coæqualum nostrorum non cogitavit. Oportet nos igitur VulgatamClementinam fideliter amplexari donec, omnibus instauratis in Christo, Pii xpropositum demum efficiatur.Scribebam Londini, in festo D. N. J. C. Regis,31 Octobris 2004.v

Ex Concilio Tridentino, sess. 48 aprilis 1546Decretum de canonicis ScripturisSacrosancta œcumenica et generalis Tridentina Synodus, in Spiritu Sancto legitime congregata, præsidentibus in ea eisdem tribus Apostolicæ Sedis legatis,hoc sibi perpetuo ante oculos proponens, ut, sublatis erroribus, puritas ipsa Evangelii in Ecclesia conservetur : quod promissum ante per prophetasin Scripturis sanctis, Dominus noster Jesus Christus, Dei Filius, proprio oreprimum promulgavit, deinde per suos apostolos, tamquam fontem omnis etsalutaris veritatis et morum disciplinæ, omni creaturæ prædicari jussit : perspiciensque hanc veritatem et disciplinam contineri in libris scriptis et sinescripto traditionibus, quæ ab ipsius Christi ore ab apostolis acceptæ, aut abipsis apostolis Spiritu Sancto dictante, quasi per manus traditæ, ad nos usquepervenerunt : orthodoxorum Patrum exempla secuta, omnes libros tam Veteris quam Novi Testamenti, cum utriusque unus Deus sit auctor, nec non traditiones ipsas, tum ad fidem, tum ad mores pertinentes, tamquam vel oretenusa Christo, vel a Spiritu Sancto dictatas, et continua successione in Ecclesiacatholica conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit ac veneratur.Sacrorum vero librorum indicem huic decreto ascribendum censuit, ne cuidubitatio suboriri possit, quinam sint, qui ab ipsa Synodo suscipiuntur. Suntvero infrascripti :Testamenti Veteris : quinque Moysi, id est Genesis, Exodus, Leviticus,Numeri, Deuteronomium ; Josue, Judicum, Ruth, quatuor Regum, duo Paralipomenon, Esdræ primus et secundus, qui dicitur Nehemias, Tobias, Judith, Esther, Job, Psalterium Davidicum centum quinquaginta psalmorum,Parabolæ, Ecclesiastes, Canticum Canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Isaias, Jeremias cum Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim prophetæ minores, idest : Osee, Joël, Amos, Abdias, Jonas, Michæas, Nahum, Habacuc, Sophonias,Aggæus, Zacharias, Malachias ; duo Machabæorum, primus et secundus.Testamenti Novi : quatuor Evangelia, secundum Matthæum, Marcum,Lucam, Joannem ; Actus Apostolorum a Luca Evangelista conscripti ;quatuordecim epistolæ Pauli Apostoli : ad Romanos, duæ ad Corinthios, adGalatas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colossenses, duæ ad Thessalonicenses, duæ ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebræos ; PetriApostoli duæ ; Joannis Apostoli tres ; Jacobi Apostoli una ; Judæ Apostoliuna et Apocalypsis Joannis Apostoli.Si quis autem libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, prout in Ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri Vulgata latina editione habentur, pro sacris et canonicis non susceperit, et traditiones prædictas sciens etprudens contempserit, anathema sit.vi

Decretum de editione et usu sacrorum librorumInsuper eadem sacrosancta Synodus, considerans non parum utilitatis accedere posse Ecclesiæ Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quæ circumferuntur sacrorum librorum, quæ nam pro authentica habenda sit, innotescat :statuit et declarat, ut hæc ipsa vetus et Vulgata editio, quæ longo tot sæculorum usu in ipsa Ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus,prædicationibus et expositionibus pro authentica habeatur, ut nemo illamrejicere quovis prætextu audeat vel præsumat.Præterea ad coërcenda petulantia ingenia decernit, ut nemo, suæ prudentiæ innixus, in rebus fidei et morum ad ædificationem doctrinæ christianæpertinentium, sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eumsensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cujus est judicare de verosensu et interpretatione Scripturarum sanctarum, aut etiam contra unanimenconsensum Patrum, ipsam Scripturam sacram interpretari audeat, etiamsi hujusmodi interpretationes nullo umquam tempore in lucem edendæ forent. Quicontravenerint, per Ordinarios declarentur, et pœnis a jure statutis puniantur.Sed et impressoribus modum in hac parte, ut par est, imponere volens,qui jam sine modo, hoc est putantes sibi licere, quidquid libet, sine licentiasuperiorum ecclesiasticorum, ipsos sacræ Scripturæ libros, et super illis annotationes et expositiones quorumlibet indifferenter, sæpe tacito, sæpe etiamementito prelo, et quod gravius est, sine nomine auctoris imprimunt, alibietiam impressos libros hujusmodi temere venales habent : decernit et statuit,ut posthac sacra Scriptura, potissimum vero hæc ipsa vetus et Vulgata editio, quam emendatissime imprimatur, nullique liceat imprimere, vel imprimifacere, quosvis libros de rebus sacris sine nomine auctoris, neque illos in futurum vendere, aut etiam apud se retinere, nisi primum examinati probatiquefuerint ab Ordinario, sub pœna anathematis et pecuniæ in canone Conciliinovissimi Lateranensis apposita. Et si regulares fuerint, ultra examinationemet probationem hujusmodi, licentiam quoque a suis superioribus impetrareteneantur, recognitis per eos libris, juxta formam suarum ordinationum. Quiautem scripto eos communicant, vel evulgant, nisi antea examinati probatiquefuerint, eisdem pœnis subjaceant, quibus impressores. Et qui eos habuerintvel legerint, nisi prodiderint auctorem, pro auctoribus habeantur. Ipsa verohujusmodi librorum probatio in scriptis detur, atque ideo in fronte libri velscripti vel impressi authentice appareat ; idque totum, hoc est, et probatio etexamen, gratis fiat, ut probanda probentur et reprobentur improbanda.Post hæc temeritatem illam reprimere volens, qua ad profana quæqueconvertuntur et torquentur verba et sententiæ sacræ Scripturæ, ad scurrilia scilicet, fabulosa, vana, adulationes, detractiones, superstitiones, impiaset diabolicas incantationes, divinationes, sortes, libellos etiam famosos, mandat et præcipit, ad tollendam hujusmodi irreverentiam et contemptum, et nede cetero quisquam quomodolibet verba Scripturæ sacræ ad hæc et similiaaudeat usurpare, ut omnes hujus generis homines, temeratores et violatoresverbi Dei, juris et arbitrii pœnis per Episcopos coërceantur.vii

Clemens Papa viii ad perpetuam rei memoriamCum sacrorum Bibliorum Vulgatæ editionis textus summis laboribus ac vigiliis restitutus, et quam accuratissime mendis expurgatus, benedicente Domino,ex nostra typographia Vaticana in lucem prodeat ; Nos, ut in posterum idemtextus incorruptus, ut decet, conservetur, opportune providere volentes, auctoritate apostolica, tenore præsentium districtius inhibemus, ne intra decemannos a data præsentium numerandos